1 | [ARGUMENTUM.---Hortatur Petrum diaconum, ut repudiato studio iurisprudentiae, quod multis perniciem affert, totum se tradat theologiae sacrae et divinarum litterarum lectioni, vitamque convenienter ordini suo instituat. Habes hic luculentum dogma de S. Eucharistia.] M. PETRUS Bles. Bathon. archidiac. dilecto socio et amico suo magistro PETRO clerico domini regis Angliae salutem in eo, sine quo non est salus. |
2 | Divisus es, et cor tuum in diversa distrahitur; varia enim deliberationum fluctuatione raptus, haesitas, utrum ad scientiam legum vel ad exercitium sacrae paginae te convertas. In hac perplexitate distinguit finis intentio; tendis enim ad unum propter vanitatem saeculi, ad alterum propter veritatem Dei. Aemulare ergo consilio apostoli charismata meliora [Rom |
3 | Non enim ascendet in montem Domini, neque stabit in loco sancto eius, qui in vano accepit animam suam [Psal. |
4 | Quod sub quodam aenigmate propheta insinuans: Vocavit, inquit, iudicium ad ignem, et devoravit abyssum multam [Amos. |
5 | Duo sane sunt, quae hominem ad legum scientiam vehementer impellunt, ambitio dignitatis, et inanis gloriae appetitus. Hi sunt Rechab et Baana, quae Isboseth dormientem percutientes in inguine occiderunt [II Reg. |
6 | Haec est Sapientia, quae, teste B. Iacobo [Cap. 3.], desursum est. Et primum quidem pudica est, deinde vero pacifica; pudica est quam incorrupta professio despondet uni viro virginem castam exhibere Christo; pacifica est, quae rogat quae ad pacem sunt, et cum his, qui oderunt pacem, iubet esse pacificum. |
7 | Legum vero scientia impudica est, quia meretricio more quaestuaria est, et mercalis; et quidquid studendo congregavit ad nundinas vanitatis, vili contractu venaliter et impudenter exponit. Haec vix unquam pacifica est, quae semper litigat de contractibus, vel quasi de maleficiis, vel quasi de variis figuris causarum, de actionibus et obligationibus, de iudiciis, de sententiis, de appellationibus, et aliis, quae cum sopire lites debeant, semper cineres litium excitant iam sopitos. |
8 | Contra hanc sapientiam Dominus in Evangelio palam loquitur, et proverbium nullum dicit: Sine causa, inquit, colunt me docentes doctrinas et mandata hominum [Matth. |
9 | Denique pro parte maxima leges ab ethnicis institutae sunt: Deus autem dedit legem vitae et disciplinae. Deus enim deorum Dominus locutus est, et vocavit terram [Psal. |
10 | Sapientia quidem mundi stultitia est apud Deum, et sapientia carnis mors est. Apostolus enim damnat ea quae sunt formam quidem scientiae habentia, secundum doctrinam hominum, si non aedificant ad salutem. Humana itaque lex inflat, divina aedificat. Professores illius sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt. |
11 | Discipuli eius mites sunt et humiles corde, eosque custodit pax Dei, quae exsuperat omnem sensum. Illi sunt qui semper circumeunt montem Seir, nec unquam terram promissionis introeunt. Isti cum Apostolo nihil arbitrantes se scire, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum, viam vitae quodam compendio scientiae salutaris anticipant, et quadam spirituali experientia, quam suavis sit Dominus, iam praegustant. |
12 | Et quid suavius, quid iucundius ad exsultationem, quid fructuosius ad salutem, quam comprehendere et amplecti fide, spe et amore te, Deus? Scriptum est: Scire te, Deus, sensus est consummatus [Sap. |
13 | Mentior, si unquam videris illius scientiae professorem in ipsius exercitio felices exitus habuisse. Beatus Hieronymus fere usque ad internecionem flagellatus est ab angelo, quia rhetorici lepore sermonis illectus vanitati operam dabat [Hieron. epist. 22 ad Eustoch.]. Castigans autem castigavit eum Dominus et morti non tradidit. |
14 | Sane lex Domini sapientiam praestat parvulis [Psal. |
15 | Audi virtutem sacrae Scripturae, et efficaciam verbi Dei, ad cuius intelligentiam te moneo in timore et tremore accingi. Veritas in Evangelio loquitur, dicens: Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud [Luc. |
16 | Et, ut experientia huius rei tibi faciat fidem: si tepidus es, sacram Scripturam lege instantius, et scias, quia eloquium Domini inflammabit te: Ignitum est enim eloquium eius vehementer [Psal. |
17 | Iam vos, inquit, mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis [Ioan. |
18 | spiritus elationis, spiritus cupiditatis et iactantiae, spiritus vertiginis et erroris. Reiecta ergo scientia, quae in perniciem trahit, apprehende scientiam, quae aedificat ad salutem. Disce, ut doceas, ut cortina cortinam trahat; Et qui audit, dicat: Veni [Apoc. |
19 | Talia enim Apostolus interdicit scribens in prima Epistula ad Timotheum: Si quis, inquit, aliter docet, nec acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et eius, quae secundum pietatem est doctrinae, superbus et languens circa quaestiones et pugnas verborum; huius grave est iudicium [I Tim. |
20 | Non igitur de corde tuo vaticinari praesumas, sed iuxta sacri eloquii doctrinam universa discas et doceas, orans cum Propheta, et dicens: Iuxta eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum [Psal. |
21 | Nam et in Deuteronomio coeli caligabant rore [Deut. |
22 | Sacramentorum autem ratio et inquisitio cesset, claudatur puteus, ne bos in eum aut asinus cadat, ne periculose nimis ossa regis Idumaeae redigantur in cinerem [Amos |
23 | Et ut, gratia exempli, in uno sacramentorum videas abyssum profundissimam, et humano sensui imperceptibilem, pane et vino transsubtantiatis virtute verborum coelestium in corpus et sanguinem Christi, accidentia, quae prius ibi fuerant, sine subiecto remanent, et apparent. Cumque corpus Christi caro sit, et non spiritus, spiritum tamen et non corpus reficit, spiritualiter pascens atque vivificans. |
24 | Corpus idem apud nos est in diversis locis, quia in diversis altaribus contra naturam corporis; idem tamen corpus eodem tempore est in coelis. Licet enim ex natura corporali et circumscriptibili sit uno duntaxat in loco, tamen in pluribus locis est virtuali potentia, et spirituali modo. Tanta enim est unio divinitatis et carnis, quae tota divina et gloriosa facta est, ut ex plenitudine divinitatis, quae, teste Apostolo, corporaliter ibi habitat [Coloss. |
25 | Et, sicut ipse Deus, quamvis in pluribus, imo in omnibus locis sit virtualiter et essentialiter, tamen secundum aliquem modum existendi, id est personaliter hab707.178 r est in uno loco, id est in ipso homine assumpto per gratiam; ita quod divinitatis est retribuit ineffabiliter corpori suo, ut ex unionis virtute, et in uno homine spiritualiter sit verbum, et in pluribus locis sit illius corporis et sanguinis incomprehensibile sacramentum. Gregorius in homilia Paschali [Greg. in 4 Dialog. c. 58.]: Eodem momento et in coelum rapitur ministerio angelorum consecratum corpus Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. |
26 | Sicut autem divinitas Verbi totum implet mundum, ita corpus illud in locis pluribus consecratur; nec sunt multa corpora, sed unum corpus, et unus sanguis. Ideoque sive plus, sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter Christi corpus integerrime sumunt. In his et similibus ratio prorsus deficit; non deficit tamen fides, sed attingit quod non praesumit ratio; et quod mirabilius est, ex rationis defectu virtus Dei convalescit. |
27 | Apprehendit fides per gratiam, quod non potuit ratio capere per seipsam; infirmatur ratio, ut sit fortior fides; ratio succumbit, ut fides amplius mereatur; nec invidet ratio merito fidei, sed libenter et humiliter acquiescit. Quod enim fides meretur, non sibi ipsi meretur, sed potius rationi. Sane fides evacuabitur, et ratio permanebit. Fides nimirum non est, nisi in via, ratio autem erit in patria perfecta et plena. |
28 | Ibi ratio seu scientia metet quod nunc seminat fides; dignumque est ut ratio ibi fructum percipiat de merito fidei quam adiuvat, dum se prorsus abnegans a seipsa hic deficit, ut quandoque fidei beneficio in se crescat. Fidei igitur sine contradictione consentiens gratiae Dei tota innititur, et dat gloriam Deo, sciens ipsum posse facere, quod non potest ratio humana percipere. |
29 | Pauca haec tibi stylo recisiore perstrinxi, eo quod sis diaconus, et ad sacerdotii gradum in brevi es, aspirante Domino, ascensurus. Scis autem, quod diaconatui annexa sunt, mensae ministerium, et annuntiatio verbi Dei. Ad hoc enim, apostoli diaconos elegerunt [Act. |
30 | Audi ergo, qualem te esse oporteat, antequam ascendas in montem Garizim, ut ibi cum filiis Aaron populo benedicas [Deut. |
31 | Denique Levitici ordinis gradus non solum extraordinarias abdicat vanitates, sed exterminat etiam naturales affectus, ut non praesumat quis in eo ministrare, nisi prius in ipso prorsus exstincta sit affectio parentelae. Locutus est enim Dominus ad Moysen, dicens: Non serviat mihi sacerdos, aut levita, nisi prius dixerit patri suo et matri: Non novi vos [Deut. |
32 | Rogo igitur et moneo te, frater, per virtutem sacramentorum coelestium, quibus in proximo daturus es professionis manum, sic te praepara, sic lege, sic stude, sic vive, sic loquere et exhortare, ut voceris a Domino tanquam Aaron, quem elegit ipsum, ut ad laudem ipsius fungaris sacerdotio, dignumque offeras in odorem suavitatis incensum. Vale. |